[Collection Title Page]

ANGELAE NOGAROLAE OPERA

I. Ad magnificum dominum dominum Pandulfum de Malatestis pro recuperatione cuiusdam voluminis quo omnia opera Senecae moralium dogmatum patris illustris continebantur,per Angelam de Nogarolis de Verona.

Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Cor quo Caesareum generoso e pectore fugit? Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille, Ut mihi tam fulgens raperes, generose, monile? Usquam iusti est et mens sibi conscia recti, Ut tua iam valeant lacrimis praecordia flecti? Vince animum mentemque tuam, qui cetera vincis lacturamque meam prospectu conspice lincis. Deme supercilio nubem plerumque modestus, Baltheus et parvus mihi non rapiatur honestus. Nunc prece, nunc precio, nec vi nec morte suprema Deprecor, ut nobis reddatur fulgida gemma. Non domus et fundus, non aeris acervus et auri Poscitur aut tremula flos lectus ab arbore lauri. Poscimus id avide, nihil est mihi pulcrius orbe, Et tibi nunc plena praestatur copia corbe. Pars mundi tibi nulla vacat, sed tota tenetur Tellus proque tuo placito sermone movetur. Quid vetat esse pium munus? Tene dulcia verba, Nempe repulsa magis quam mors credatur acerba. Da mihi te placidum dederisque in carmina vires, At cadet ingenium mentis si murmur inires. Rumpor et ora mihi pariter cum mente tremescunt. Hi quotiens nostra flores non sede nitescunt, Pro somno lacrimis oculi tunguntur obortis, Nec mea permulcet patientia pectora fortis. Has solas semperque habeo semperque profundo, Nec male, nanque mihi cessit sors aspera mundo. Sed iam siste gradum finemque impone labori, Princeps celse, meo magnoque medere dolori.

II. Pandulfus de Malatestis generosae dominae Angelae de Nogarolis respondet.

O decus egregium, virgo celeberrima Musis, Unica per nostrum volitans nunc aethera Fenix, Cui caeleste dedit virtus praesaga futuri Nomen et ingenium superi fecere profundum. Munera digna viris repetis, non aequa puellis, Quae licet ampla forent, penitus me dante tulisses, Si modo quam rogitas praestetur copia gemmae Aut alibi reperire queam vel tu quoque posses Reddere, dum pectus cupide satiaris honestum. Quis ferus et Tracia genitus sub rupe negaret Quidquam dulce tibi, generosae stirpis alumna, Carmine quae possis cautes perrumpere duras Atque adamanta queas nimium mollire precando? Neque ego tam durus vel sunt praecordia ferri Ut tua non avide complessem vota libenter, Si mihi non animo fixum natumque sederet. Ergo vale precibusque piis ignosce quod obstem.

Egregiae indolis virago, nullius fere alterius rei, quae tibi grata foret, nec istius a me patereris repulsam, si qua via aut modo reperire possem, quod prece tam dulci perflagitas. Certa igitur esto, quod si quod aliunde tale opus invenero, curabo ocius istud vel illud posterius habeas.

III. Inclito et glorioso principi domino lacobo de Carraria domino suo singularissimo.

Summe parens rerum, summi regnator Olimpi, Aethera qui stabilis, terras atque alta profundi Sidereosque polos aeterna lege gubernas, Nunc tua turicremis venerentur numina donis Grandaevi iustique senes trepidaeque puellae Et pueri castaeque nurus iuvenesque torosi. Obstrepat omne nemus, velemus tempora sertis, Atria festivis celebrentur plena choreis, Exultent proceres simul in turbisque popellus. Affluit alma dies lapsis felicior annis, Qua te grande decus Patavi, clarissime princeps, Marmoreae rectorem urbis sceptroque potentem Vidimus! O totum lux concelebranda per orbem l Vive diu felix, divum certissima proles, Et summis confide deis rebusque secundis. Sub iuga prosternes populos gentesque rebelles, Ibit et in totum tua celsa potentia mundum. O patriae sedes, patrii gaudete penates, Et civis laetare, precor, dominumque benignis Ulnis sume tuum, quo, credas, principe nostro Aurea Saturni remeabunt tempora mitis. Dulcia felices tractabunt otia gentes Et pia sedatas proteget concordia terras. Tristia concordes horrebunt proelia mentes Nec metus humanos agitabit cura pavorque, Sed cuncti pariter concordi pace fruemur.

IV. Per Angelam de Nogarolis D. V. devotissimam ex abundanti gaudio tamquam corvum crocitantem.

Magne parens, qui cuncta regis per principis aulam Anguiferi, clarumque dedit cui maxima nomen Virtus, praecipue pietas et sancta fidesque, Felicem longamque tibi dent numina vitam! Parva suos tibi commendat Vicentia cives Innumeris quassata malis supplexque precatur: Heu populo miserere inopi nimioque labori.

V. Angela de Nogarolis Nicolao de Facino Vicentino, qui suspicatus est metra per eam sibi missa ipsam non composuisse, sed aliunde mendicasse.

Non aliena meis imponere vellera membris Me iuvat et levibus circumdare brachia pennis Nec mihi virtutum laudes conscendere cura est Alterius, picti nota est mihi fabula corvi.

VI. D. Angelae de Nogarolis per Nicolaum de Facino Vicentinum.

Ac veterum laudes nobis ascribere vatum
Non aliena meis imponere vellera membris
Et pudor et virtutis amor mentisque decorum. Sed mihi nulla movet mentem miratio, quod non Follibus esse meis ullo conflata putentur Et fabricata mea avitis in..… negentur. Femineae morem coeperunt namque cohortes, Tempore quod nullas latices gustasse moderno Fertur Gorgoneos doctasque audisse sorores. At, natura, pari rerum ratione creatrix, Femineam formare animam pariterque virilem Diceris atque soles aequas infundere mentes! Ergo tuum veteres non poscere, femina, vates, Naturaeque munus sexum dotavit utrumque.
Da veniam, quaeso, calamus si scribere differt; Protrahit invitam dextera nempe moram. Sed latro, nostram rarus qui pergat ad urbem, Ac studium versus impediensque calor Obstant, nam labunt praecordia nostra calore, Mollia me studium promere metra vetat. Vive, vale felix, in tanta voce valeto Et pia sint votis numina prona tuis.

VII. Dominae Angelae de Nogarolis Veronensis ad Antonium Luschum.

Si modo me veniens studiis iuvenilibus actam Solicitamque pilae vanisque intendere ludis Vidisti, te nulla quidem miratio facti Commoveat; labor stimulos frenare iuventae.

VIII. Ad spectabilem ac generosam dominam dominam Magdalenam de Scrovignis per dominam Angelam de Nogarolis de Verona.

Ad spectabilem ac generosam dominam
dominam Magdalenam de Scrovignis per dominam
Angelam de Nogarolis de Verona.

Spectabilis, generosa, tamquam mater honoranda, ut per aliarum notam litterarum vobis intimavi, infelicissimum acerbumque decessum generosi militis, domini Iacobi, germani vestri, gemebunda suscepi. Cuius interitus quantis maeroris aculeis vestri pectoris vallum propulsaverit, ex nostri cordis anxietate coniecto; mei namque pectoris claustrum parili vulnere sauciavit, ac si proprii fratris obitum accepissem, tum ob caritatem quam erga me geritis, ut experientia comprobavi, tum ob eius contemplationem, quam sinceram percolebam. Sed ut famulis vestris eximius Severinus asserit, constat aeternum positumque lege, ut constet genitum tum nihil. Pro tanto velitis fortitudinis ac consolationis spiritum assumere nec ad lacrimarum arma more pusillanimis mulierculae ignominiose confugere. Fateor tamen neminem posse talis tantique viri siccis luminibus funus aspicere et stagnantes lacrimarum rivulos retinere. Sed eos certe modestiae arbitror repagulis refrenandos. Fletuum enim quantiscumque fluctibus non redimeretur nec redimi posset ullatenus. Omnes ad devorabilem mortis Caribdim irremeabiliter compellimur. Iste autem debitum quod minime poterat evitare persolvit, qui forte nobis iam ad ardua non caduca scandit. Erat quodammodo necessarium, vos ad terream molem retineri alligatam. Dum tamen in huius procelloso vitae salo degeret, sibi nomen ob eius benignitatem inclitum vendicavit. Quem ab humano turbine nuper exemptum videre videor nostrae vitae aerumnas desuper irridere. Valete im domino, ut opto.

IX. AD SPECTABILEM GENEROSAMQUE ADOLESCENTEM ...

AD SPECTABILEM GENEROSAMQUE
ADOLESCENTEM
ANGELAM DE NOGAROLIS DE VERONA
PIERIDUM CASTRIS EFFICACITER
MILITANTEM
MATHEI DE AURELIANIS VICENTINI
AC EIUSDEM PROFESSIONIS AMANTISSIMI
FAMILIARIS EPISTOLA.

Metricam literam tuam versibus octo distinctam, virgo immo virago clarissima, nuper mihi delatam laetus accepi, laetior aspexi, laetissimus intellexi, in qua tot leporosa iocunditate excelse scripta perlegi, ut vehementer admiratione compulso mecum ipse contulerim, quam quidem natura nequit exiguo ambitu multa complecti et magna, et eo vehementius, cum animo volvam simul et cernam te vix pupillarem aetatem egressam seu paene adultam ingressam senescentis tamen ingenium verba notabili sententiarum pondere redimitam eiusdem literae tuae versiculis edidisse, adeo ut de te fari possim:

Ecce puella senex dictu mirabile nostra est
Et iuga Parnasi scandit amoena sacri.

Atque verum cecinit carmen dum dixit mirabile, ad tui sexum, aetatem, ingenium simul suae dirigens admirationis intuitum, haec divinae indolis tuae Aonidum cultibus mirabiliter inhaerentis laus, cui ulterius non insistendum duxi. Quid ni? Quis enim compos mentis res siquidem divinas satis abunde laudare crediderit? Nemo equidem, nec mirum; hoc quippe genere laudis laudans finitum, quod est laudatum numero infinitum, quorum, ut nosti, nulla est comparatio. Nec indolem tuam ob hoc me laudasse credideris nec a te compositum carmen tantum precor alliciat, ut exinde spiritus tuus inani debeat insolentia pertumescere. Siquidem, uti memini, aliquorum tanta est in hoc reperta temeritas, ut cum excelsis vatibus metris rupta fronte crediderint posse contendere. Hoc igitur a me non adulationis sed relationis more dictum puta, ut idem spiritus tuus propitior ardentiorque factus in dies inceptum divini Elichonis ad studium animetur et tandem illo perfecto Caliopeas arces intenta conscendas. Quid nempe, ni refugis, tua demum perseverantia consequitur? Ceterum ut ab ipso versiculorum tuorum conceptu responsa componens exordiar, videor maxima mente quasi de fortuna haec summatim queri, cur nobis fandi invicem locus non extet, cur dexterae iungendi dexteram sublata facultas existat, quodque nos visendi, de Criseidis nostrae moribus et potentia disserendi assueta vicissitudo similiter adempta sit. Dictum tuum summopere delectabile tua eadem litera continebat, alacrem quidem et iocundam Magdalenam nostram literae praemissae tuae se non immunem afferre voluisse, cuius rei gratia iam me tui calami interventionem laetum reddere procurasse concerno. Subdis ex parte corizantis Magdalenae multa corizare ec. Nec immerito, ut bene nosti ipsam alacrem iocundamque vocat et tu eamdem similiter vultu corizare praenominas ec.

X. ANGELAE DE NOGAROLIS LIBER DE VIRTUTIBUS.

ANGELAE DE NOGAROLIS
LIBER DE VIRTUTIBUS.
Ardua virtutum faciles cape, lector, ad usus; Alta solent humiles carpere poma manus. Utilis est operis magnos relevare labores Et grave per planum ducere pondus iter. Verba nocent aptis si non proferentur habenis, Turbat ut Armenicam dissona corda liram. Saepe semel missam nequit os reticere loquelam, Saepe nequit sisti qui male fertur equus. Si nec ob hoc vivam tacitus contemno loquelam, Non est pro lolio reiicenda fides. Vitrea pressa nocent delapsaque vasa terentur, Os quoque nec mutum nec decet esse sagax. Non est propositi sub verbis fallere nostri, Si quis enim fallit, fallitur ipse magis. Nil docto mendace potest truculentius esse, Non decet immitem pellis ovina lupum. Sed sibi plus alio patitur qui detrahit hosti, Plus sibi quam cuique ferre gravatus obest. Quamplures aliena notant, sua carmina nunquam, Albula non oculis est manifesta suis. Lingua modesta praeest regibus dominisque superbis, Omnia temperies exuperare potest. Si timeas Dominum, te cuncta creata timebunt, Obsequium regni regis amicus habet. Non reverens Christum revereberis omne creatum, Regi suspectus fronde cadente cadit. Impia te fugiat neque alta superbia tollat, Quo magis ascendit plus cito flamma cadit. Glorificans humilem sequitur praecelsio mentem Planaque plus arbor fructificare solet. Altius ut scindit plus fervida tollitur unda, Funditur in nihilum mens feritate tumens. Inflat se nimia fraudatus laude superbus Et nimio cantu pressa cicada crepat. Gloria plus miseros solet offuscare superbos, Denique plus claudum crura levare solent. Inclita laus humiles sequitur virtutes amicas, Mollis enim vestis regibus apta placet. Magna solent altos contundere fulmina montes, Fructus tristitiae saepe superbum erit. Laeta fructificant cum valles fertilitate, Fructificant humiles, est quibus alta quies. Vana superborum vacuat iactatio mentem Et tenuem pennam ventus abire facit. Firma solet virtus humiles servare quietes, Non cadit in plana qui requiescit humo. Saepe solet blandus minace superbior esse, Saepe magis rapida plana nocebit aqua. Vult summo superesse deo, cum quisque superbit, Sed cedens oleo quaelibet unda subest. Gratior est humilis, latitant bona cuius in imis, Plus fago cucumer sublatitando placet. Non suus est humilis, sed se magis abnegat ipse Et multum fructum mortua grana ferunt. Pestem nemo potest mulieris ferre superbae, Nemo sub accenso sustinet igne manum. Gloria quos inflat, crepitu iactantia frangit, Vesicae tumidae parvulus ictus obest. Dat cunctis humilis, dat condimenta saporis, Fercula cum condit, diligit ima piper. Regum corda solent humiles pacare ministri, Nec sibi prostratis vult ferus esse leo. Difficiles non quaerit opes humilis vir et aptus, Quaeque volant alte non capiuntur aves. Invidiae stimulos studeas vitare feroces, Si subdas animo quaeque superba tuo. Se ferit ante suo si quem ferit invidiatu, Vipera prole sua se perimente perit. Pectora saeva dolent aliena prosperitate Et glacies solis tacta calore perit. Invida pestifero latitant in corde venena, Et quo plus latitat plus basiliscus obest. Sola sub invidia non est fortuna dolentis, Sola carent stimulis ossa sepulta suis. Omnibus innocui sunt simplicitatis amici, Simplex ne noceat felle columba .… Innocui nullo poterunt ledente lederi, Fornax argentum purius igne facit. Saepe nocivus obest sibi, non cui credit obesse, Saepe sagittantem falsa sagitta ferit. Invida per subitam morietur femina linguam Iactaque per rabidam prora peribit aquam. Dilectum plus habet pastor pecus ubere pleno Plusque placet proprio femina casta viro. Vir sapiens prodesse cupit nec ledere quemquam Parsque valens corpus non ledit ulla suum. Non nocet indicio livor praevisus aperto, Ad visus hominis mox basiliscus obest. Praevisos latitans perimit basiliscus ocellos, Invidus anticipat quos nociturus adit. Obstupet innocuus sibi cum videt prior hostem, Vox fugit illius qui videt ante lupum. Saepe repentinus placidum mare ventus adinflat, Invidus unanimem non sinit esse domum. Foeda cruore suo crudum sunt ora leonum, Saepe suo dirum lividus ore notat. Saepe ferit lingua gladio crudelius anguis, Invidus in verbis est homicida suis. Vacca pio vitulum nunquam sine lingit amore, Gratus vir lingua cuique placere solet. Pulcra sub infestis requiescunt lilia spinis, Mitibus et gratis nemo nocere potest. Fervida corda gerens gelida revoceris ab unda, Frigida sudanti pocula saepe nocent. Te tua praecipitat si non caveberis ira, Praecipites odio saepe vigore carent. Mitia pacificam pariunt praecordia mentem, Mitis nectareum parturit uva merum. Pallida vexantes homines facit ira cruentos, Saepe gravis grando durius hoste ferit. Proficit exultans gelidam vir nudus ad undam, Proficit herba virens non superata gelu. Nanque dolet frustra de re quae transitur ira, Mortuus in vanum sollicitatur equus. Mansuetudo feram flectit sine verbere mentem Et gelidum membrum molle medulla facit. Omnia vir placidus vitiorum proelia vincit Omne animalque ferum placat amica manus. Solus in adversis novit requiescere mitis, Solus ovat piscis, quando procella tumet. Dissipat ira virum, per quam caro mensque necatur, Dissipat et frondes pronaque grando ruens. Inreverens mulier solitam non deserit iram, Mortiferum semper virus in angue viget. Nil muliere bona, nil est moderatius unquam, Nil ove sub caelo mitius esse potest. Nobilis exuperat diras patientia mentes Et ferus a placida vincitur ignis aqua. Labilis instabilem necat impatientia mentem Vincitur et validus saepius igne Calips. Non quam se alios habet iracundus amicos Utque eliis sibi sic vipera semper obest. Magna quidem facies, validos si viceris hostes, Sed plus est animo se dominare suo. Flamma domum superans non linquit abire colonum, Ira virum memorem non sinit esse sui. Nullius adversi patiens terrore movetur, Firmius in saxo stat fabricata domus. Duro spina sono crepituque laborat in igne, Ira loquax homines asperitate cremat. Saepe lupum nocuit dapibus aluisse necandum, Iracundus obest, cui sociatus erit. Exsperata ferunt valiturum semina morum Et sua vir patiens vota videbit ovans. Frigora tristitiae nunquam tua corda coercent, Felix tristitiam mentis constantia frangit, Felici glacies sole cadente fluit. Laeta parit longam felix constantia mentem, Laeto radicis munere ligna virent. Tristitiae vitium virtutes dissipat omnes Et prohibet virens fructificare gelu. Nil nisi quod tantum norit revocabile memor, Nil nisi quod non est umbra pavoris habet. Temperat insolitam mentis constantia linguam, Frenis immoniti morigerantur equi. Saepe levi mulier maeroris frangitur ictu Et tenulis herbis parvula pulsa nocet. Fortior est constans procelso femina monte Terraque plus stabilis cernitur esse polo. Tristitiae vitium non est nisi mortis amicum, Non nisi mors aliis vita draconis erit. Carneus ex animo maeror solet esse superbo, Ex foeda testa foetidus exit odor. Dulcia dirus habet quasi sint contraria maeror Ipsaque leproso vita nocere solet. Laetitiae nutrix pascit constantia mentem, Vivere iocunde firmior esca facit. Semet ad ima ferent religati Tartara tristes, Semet et araneae musca dat acta cibum. Saepe ferox sequitur mox declinatio tristem, Fessus se mergit saepe natator aquis. Mens tua tristitiae constantibus obviet armis, Hoste sub immiti vulgus inerme cadit. Laeta facit vigiles hominum constantia mentes, Formicam vigilem non premit ulla fames. Durius assiduo ferrum consumitur ictu, Crebris tristitiis annihilatur homo. Uno turba fugit percussa et fulminis ictu, Tristis adoretur nec sociatus erit. Provocat artifices proprio res capta decore Et facies hilaris crescere quaeque facit. Mardocheus ovans animae maerore necatur, Ledere maesta volens mens sibi primo nocet. At tristes casus inimici non hilarescas, Vir probrum extrema plus sibi febre cavet. Utilis est domibus pastus moderatior ignis, Utilis est homini potus et esca brevis. Igne domus valido consumitur intus et extra, Igne cor, et corpus crapula rodit edax. Sat solet esse bonum gentem superare cruentam, Sed melius cupidam vincere posse gulam. Libera saepe ruit citius gula mortis ad ima Et solet in praeceps currere liber equus. Impius in scelerum gaudet gravitate suorum Lentaque balbutit lingua gravata mero. Sordescit rivus pluviali plenus ab imbre, Sordet et insolito flumine plena gula. Fercula saepe virum rapiunt metuenda gulosum Escaque decipulae saepe retemptat avem. Urbe fugit populus diro qui vincitur hoste, Mens fugit, utque furit gutture victa caro. Saepe gula saturi pereunt absentia dicta, Saepe gula moritur ni reprimatur equus. Nulla gulae possunt fore sufficientia pesti, Plus sitit ydropicus, cum sitiendo bibit. Impia mortiferae mens subditur ebrietati, Vipera vipereo mordet amore parem. Omnia luxuriae cupidis dulcedine desunt, Nil nisi sufficiens ignis habere potest. Dulcius ebrietas intrat nocitura profanos, Dulce sibi diro virus in angue manet. Cum tibi vina placent, non immoderantia regnet, Perdit enim cursus immoderatus equum. Dissipat insignem tineae corrosio vestem Ebria congestas femina rodit opes. Alta ferunt sapidos sitientia vascula potus, Sobria fert mulier gaudia multa viro. Dulces sobrietas praebet virtutibus escas, Dulces dat soboli mater amica dapes. Umbra viatores nimio demulcet ab aestu, Sobrietas homines absque dolore nutrit. Abstinet ore suo quod pascat avicula pullos, Abstinet ut sensus et bene doctus alat. Non igitur superare gula feritatis amica, Sed sis angelica sobrietate pius. Luxuriam forti studeas religare catena, Nam prodest rapido forte ligamen equo. Luxuriamque magis lacerat mulcendo voluptas Plusque cibo sapido piscibus hamus obest. Blanda Venus diro praecordia fine remordet Et Sirena canens membra quiete necat. Innumeri lacerant foetentia corpora vermes, Innumeras poenas luxuriosus habet. Ebrius est nullo iam mortuus aptus honori, Mortuus eiicitur vilis ab aede canis. Rex sua sceptrifero felix tenet omnia sceptro Virque pudicitiae cuncta quietus agit. Grata paraleticis mors est vexatio membris, Mors est, femineus dum male vexat amor. Plurima lascivus cupiens nil obtinet apte, Non habet in visco tenta quod optat avis. Sola placent celebri convivia splendida regi, Sola placent alto pectora casta deo. Plus meretrix omni est sordida ceno, Omni plus auro femina casta nitet. Absque pudicitia labuntur ad infima mores, Absque ratis malo nauta perire solet. Saepius hospitium dictat bonus hospes amicum, Hospite dictantur pectora saepe deo. Fili spe vitae semper…… Spe celebris mellis fert gula laeta famem. Nullus avaritiae stimulus tua pectora pungat, Et ricius vulpi saepe petitus obest. Et nisi desit humus studet anxia fodere talpa, Perpetuas acquirit opes vir qui miseretur, Quo plus mamma nutrit plenior esse solet. Saepe cupido sua consumitur anxietate Et minus esuriens illaqueatur avis. Quidquid habent cupidi nihil est quibus omnia desunt, Amplius accendit cum datur esca faci. Saepe solent volucres alienos pascere pullos, Saepe suas alvus dat…… opes. Hinc timet, inde dolet, cupit hinc, si pausat avarus Ventus, spina ista saepe quiete carent. Non turbant adversa pios nec prospera tollunt Nec lauri foliis aestus hyemsque nocet. Pestis avaritiae fragili regnat in muliere, Saepe etenim lignum siccius ignis amat. Provida non capitur temerato femina quaestu, Capta cibum laquei non temerabit avis. Extra viva fluit nec surgere desinit unda, Nunquam deficiet dans miserator opes. Aret humus sterilis iactataque semina perdit, Quidquid habet perimens aret avarus homo. Quisquis opes habitus nequit expugnare… Qui nescit multa nare peribit aqua. Nemo deo praeiussa sibi vitabit ab alto, Bos nequit imposito tollere colla iugo. Anxius opprimitur, ditescit saepe quietus, Planta perit motu, planta quiete manet. Dat miseris solitum miseratrix femina victum, In ligno vili mella recondit apis. Caeca licet cautum male mens disponit aratrum, Nemo valet recte scribere luce carens. Vasa sub incauti figuli fornace peribunt, Mens sub avaritia perdita fugat opes. Multi si fabricent aliquid dat pondus opusque, Luctantes cupidi dant sua seque neci. Spernens iustus opes multis miseretur egenis, Caelum nulla petit pluraque quaerit homo. Pestiferos pellunt unguenta opima dolores, Omne bonus vitium frangit amore pio. Concava saepe nocent ad equorum scandala cursus Et sociis planum turbat avarus iter. Non tibi praebebit oleum nisi bacca coacta, Non tibi dat linum ni primo aretur ager. Non mola dat gratam cribro nisi tersa farinam, Non nisi cogatur praebet avarus opes. Saepe pilus turbat calami scribentis acumen Communique bono mixtus avarus obest. Pictor nanque prius proprio dat signa colore Et sua cuique pii praemeditata ferunt. Sanguis Azach fusus doceat te regis iniqui, Ut tibi sint tuamet non aliena velis. .… afestam constringe.… memoratus avorum, Cum pluviae superant insitaque.… nocent. Quaerere magna solet stomachus fomenta… Saepe canis latrans vulnera saeva facit. Membra valere facit partum moderatione Et lira dulcisonos dat moderata sonos. Saepe focus nimius propriam consurgit in iram. Saepe cibus nimius mors solet esse suis. Sibilat esuriens miseranda milvus in… Et sua lascivus vota gemendo linit. Stultus opes minuens damnum mercator ad.. Stulta Venus minuens lecta dolendo fovet. Templa pudicitiae nunquam fore tristia possunt, Nunquam continua sol sine luce manet Saepe libido solet truculentos ledere vultus, Saepe solet pestis ledere membra latens. Casta pio mulier veneratur amore maritum, Casta suum turtur novit amore parem. Vir mulierque sibi servantes foedera crescunt, Servant alterutrum se relevando pedes. Nil est nobilius quam vir mulierque pudici, Nil potius gemino lumine mundus habet. Anulus ex rutilo gratus solet esse lapillo, Gratis habet proprium femina casta virum. Nil nocet in tantum quam si mulier dominatur, Flamma larem proprium transgrediendo nocet. Perditur igniferis iuvenis meretricis ocellis Et pius agnus obest praerapiente lupa. Non timet insidias vigili qui regnat in arce Inque pudicitia vir quasi Caesar erit. Stante pudicitia gaudet caro mensque.… Ceraque melque fluunt donec.… apis. Virtu…… Virtus plus vicio sollicitata potest. Ferrea vicino vis saepe resolvitur igne Nec vir erit stabilis cum muliere frequens. Contineas igitur fugiasque libidinis ignes, Nam loca sana solent frigidiora fore.

Notes

* Angelae ad Pandulphum Malatestam carmen una cum Pandulphi responso ex apographo Bandiniano unici qui extat codicis Riccardiani numero 784 signati (in quo fol. 150 loco 54. 55 haec carmina leguntur) a loanne Christophoro Amadutio in « Fasciculo Latinorum Carminum » (Romae, a. 1782) et in volumine quarto Anecdotorum Litterariorum (Romae, 1783) editum est. C littera codicem Riccardianum a Prospero Viani, Bibliothecae Riccardianae praefecto doctissimo iterum collatum, F littera primam, A littera alteram Amadutii editionem notavi. Cento Angelae Nogarolae Veronensis ad Pandulphum Malatestam pro recuperatione cuiusdam voluminis, in quo omnia opera moralia Senecae continebantur est titulus in AF. V. 1. 5 e Virgilio, v. 3. 7. 21. 23. 25. 27 ex Ovidio, v. 9. 11. 13 ex Oratio (Horatio AF), v. 15. 19 e Petrarcha v. 17 e Lucano, v. 29 e Pindaro (Thebano) sumptos esse, ceteros versus ab ipsa Angela scriptos esse in singulorum versuum margine annotatum est. (2) ex AF. (5) iusta est AF.

(7) pectora vincis AF.

(8) nimiam pr. C. lyncis AF.

(9) pleramque AF.

(10) Baldeus C.

(11) praetio F. nunc vi nunc m. C.

(13) heris C.

(14) tremulae? letus C.

(15) Posc. is C. pulchrius AF.

(16) praestatum AF.

(19) esse prius F. bene C.

(24) Hii C.

(25) sopno C. abortis C.

(26) Nec omnia C. permulcent ACF. patictia AF, patentia coni. Amadutius. fontes AF.

(28) Haec A (?) C. namque AF.

* Carmen Pandulphi Malatestae ad Angelam Nogarolam est titulus in AF.

(2) Phoenix AF.

(5) petis ACF.

(7) quem r. perspectum c. germen AF.

(9) sauciaris C.

(10) Thracia AF.

(11) alunna C.

(13) molire C.

(17) precibus CF. ingnosce C.

(18) forte AF.

(19) a me] amore AF.

(20) parerer C.

(22) ergo esto AF. quod post si omm. AF.

(23) aliud (suprascr. aliunde) tale opus aliunde tale opus inv. C. otius C.

(24) prostimis C. Num curabo opus istud protinus habeas scribendum?

* Extat in unico codice Riccardiano (C)nr. 784 (fol. 159, nr. 56).

(11) Patavium C.

(13) celebranda C.

(15) summe C.

(16) posternes C.

(20) summe C.

(23) protegat C.

(24) herebunt C.

(26) cunti C.

* In titulo carminis ad loannem Galeatium Visconti Virtutum Comitem scripti, quod in eodem codice Riccardiano (C) nr. 784, fol. 160 legitur habundanti C.

(1) tanta C.

(4) dent] tua C.

(7) Heu inopi m. populo C.

* Ex eodem codice Riccardiano fol. 163 a, nr. 62. In titulo aliunde] alium C.

(1) veteres C.

* Ex eodem codice Riccardiano fol. 162 b, nr. 61. Carmen initio mutilum esse videtur, immo si licet conecturam paulo audaciorem proferre, tantum quattuor disticha, quae in calce carminis ab iis qui praecedunt hexametris disiunxi, ad Nicolaum de Facino auctorem referenda sunt. Cetera cum Angelae ad Nicolaum carmine ita iungenda esse videntur:

Non aliena meis imponere vellera membris
Me iuvat et levibus circumdare brachia pennis
Ac veterum laudes nobis ascribere vatum.
Est pudor et virtutis amor mentisque decoram
Nec mihi virtutum laudes conscendere cura est
Alterius; picti nota est mihi fabula corvi.
Sed mihi nulla movet mentem miratio, quod non etc.

(2) decorem C.

(3) mirantesque non C.

(5) Lacuna in codice est. negetur C.

(6) ceperunt C. chohortes C.

(7) quam C. latiores C.

(13) sexumque dotat C.

(15) protrhait C.

(18) calores C.

(19) Molia C.

* Extat in cod. lat. Monac. 504 (M) et in cod. Veneto Marc. lat. cl. XII. cod. CCX (V). Extat etiam in cod. Vatic. 5221 chart. saec. XV p. 122. cum hoc titulo: Isotta Nogarola cum virgo ad pilam cum sociabus domesticis luderet, superveniente Guarino praeceptore suberubescens subscripta carmina edidit atque transmisit. In titulo Dominae om. V. Ang. Veron. de Nog. ad Ant. Luscum M.

(2) navisque M.

(3) nulla quid V.

(4) commovent V.

(3) Serovigiis C.

* Extat in codice Riccardiano (C) 784 fol. 144. nr. 45.

(10) gemebundum C.

(13) Mei nun quam C.

(13) Fletibus cui (?) quantuncunque C.

(16) copellimur C.

(18) iam] ne C.

(19) scandentur, erat quod admodo C.

(20) retinens alligatum C.

(3) erupnas C.

(4) Negarolis C.

(8) amatissimi C.

* Extat in codice Bibliothecae Riccardianae nr. 784 signato.

(16) excelso C.

(4) redimita C.

(14) habunde C.

(19) a om. C.

(2) recta?

(3a) crediderit C.

(3b) Haec C.

(15) iugendi C.

(17a) Criseidi nostri C.

(17b) diserendi C.

(18) adepta C.

(19) sumere C.

(1) me cui C.

(3) M. multae C.

* Extat in unico codice Mutinensi VIII. E. 21 signato saec. XV (C), ex quo describendum curavit Antonius Cappelli, Bibliothecae Estensis vicepraefectus doctissimus. Titulum ego addidi; in C hic extat titulus: Per Angelam de Nogarolis acog. Amor huc vsque.

(1) facilles C.

(6) harmonicam?

(7) nequid C.

(8) semel post saepe ante corr. scriptum erat in C. nequid C.

(9) contempno C.

(11) tenentur C.

(12) docet C.

(16) iminitem C.

(27) nec C.

(31) sindit C.

(32) nichilum C.

(35) ofuscare C.

(36) solet C.

(38) placent C.

(39) confungere C.

(44) penam venter C.

(46) requiescat C.

(51) humiles C.

(52) sub latitando C.

(58) visice C.

(61) paccare C.

(63) difficilles C. V. 68 in C ante corr. ante v. 67 legebatur.

(68) vippera C.

(70) glaties C.

(72) latitant C.

(76) colunba C. Lacunae signa ego posui.

(80) sagitatem C. sagita C.

(82) Factaque C. rapidam (conf. v. 48)? preibit C.

(83) dillectum C. plenus C.

(89) basilischus C.

(90) addit C.

(91) hostis C.

(92) quem C.

(94) unamem C.

(95) Feda C. crutum C.

(96) dyrum C.

(99) Vaca C.

(102) Mittibus C.

(105) caveris C.

(109) Palida vexates C. cruentes C.

(110) fertur C.

(111) gelidus C.

(112) verba C.

(113) transiitur C.

(114) solicitatur C.

(116) menbrum C.

(117) viciorum prellia C.

(118) ferrum C.

(119) adauersis C. mittis C.

(122) et] e C.

(125) mulier C. est om. C. moderantius C.

(126) initius C.

(127) pacientia C.

(129) impacientia C.

(130) vincit e velidus C.

(131) quam om. C.

(133) vinceris C.

(137) Nulius C. paciens C.

(142) sotiatus C. Experata et murum C, corr. Aemilius Thewrewk. Post v. 145 pentameter excidit.

(148) patit C.

(150) vicium C.

(152) noverit C.

(155) indomiti?

(157) teneris? V. 156. 157 in C ante corr. inverso ordine legebantur.

(159) sternitur C.

(160) vicium C.

(161) Delevi est post Non.

(163) feda C. fetidus C.

(165) lepioso C.

(166) poscit C.

(168) yma C.

(173) inuniti C.

(174) vigeles C. mentis C.

(175) vigelem C.

(176) ferum consummitur C.

(177) anichilatur C.

(178) fluminis C.

(179) sotiatus C.

(181) illaris C.

(184) ilarescas C.

(185) probum exterita C.

(186) moderantius C.

(188) consummitur C.

(189) cori C. crepula C.

(196) ymbre C.

(202) absente C.

(203) reprematur C.

(204) suficientia C.

(205) ydorpicus C.

(207) vippera vippereo C.

(211) virtus C.

(212) regent C.

(213) equus C.

(214) corosio C.

(230) Blinda C.

(232) lacerat fedentia C. V. 231 et 232 ante corr. inverso ordine legebantur.

(233) penas C.

(236) septrifero C.

(238) paralyticis? mos C. menbris C.

(240) optinet C.

(241) tempta C. V. 244 lacunosus est.

(246) ymfima C.

(251) melis C.

(253) Ericius coni. Aemilius Thewrewk. Post v. 254 lacunae signa ego posui.

(255) aquirit C.

(257) anxiatate C.

(258) exuriens C.

(260) facis C.

(262) alus C.

(263) timent &mtilde; d. C. avarum C.

(268) ligidam C. siccias C, corr. Aemilius Thewrewk.

(270) loquey C.

(274) oret C.

(275) Lacunae signa ego addidi.

(279) oprimitur C.

(282) mela C.

(286) fugeris C.

(289) hopes C.

(295) oleus C.

(297) N. mala d. gr. crebro n. tensa f. C, corr. Aemilius Thewrewk.

(298) hopes C.

(300) comunique C.

(306) Versus lacunosus est.

(307) stomacus formenta C. Versus lacunosus est.

(310) dulcissonos C.

(312) cibum C.

(313) exuriens C.

(315) hopes C. dampnum C.

(320) menbra C.

(329) quem C.

(330) Flama C.

(333) vigigi C. arte C.

(336) mel C.

(337) Virti C,

(339) Ferea C. Explicit liber de virtutibus Deo gratias Amen C in calce.