[Collection Title Page]

ZENEVERAE NOGAROLAE EPISTOLAE

I. Zenevera Nogarola domino Iacobo Foscaro Veneto S˙ P˙ D.

(Veronae, mense Septembri, ut videtur, a. 1436.)

Etsi saepenumero, vir insignis, quidam paene subrusticus pudor cupiditatem meam incredibilem deterruisset, ut meas ad te sane pueriles et abiectas litteras dare minime auderem, tamen cum absens epistolas non erubescere cogitaverim, plusculum quam pudor concedebat desiderio inpraesentiarum largiri visa sum, et eo magis, quia nonnulli admodum clarissimi viri tantam humanitatem in te uno asserunt, ut summam in te esse, si unquam in ullo fuerit, attestentur, tibique L. Paulum Emylium praeponere visi sunt, qui cum Macedonum regem Persem captivum adduci sibi non passus est, ei ornamentis populi Romani insignis occurrit ac illum magno cum honore in tabernaculum dextris coniunctis comiter introduxit nec honorem in se dignum existimavit. Quod cum ita sit, non dubito, quin meum hoc sane reprehendendum consilium tua tibi comitate iocundum praebeas ac omnia ab optimo animo et dicta et cogitata tibi persuadeas. Laetor etenim magnopere te tantam opinionem omnibus attulisse, ut in tuum nomen atque in te solum se tota committat civitas nostra, cum te ad clara et excellentissima humanitatis studia penitus contuleris. Multique adeo te in his litterarum studiis flagrantem praedicant, ut illud Galli cognomen tibi soli concedant, qui in studio demetiendi caeli atque terrae paene mori videbatur, quem saepenumero aliquid noctu scribere aggressum aurora, et nox, cum mane coepisset, oppressit, teque non solum Gallum in litterarum incendio imitari, verum etiam omnibus veteribus, quorum sapientiae sitis nunquam repleri potuit, diligentia, cura studioque anteire, nec minori quidem cum labore quam illi, si discendi labor potius est quam voluptas virtutem capessere. Constat namque abiecisse quosdam res familiares suas et universis voluptatibus renuntiasse, ut solam nudamque virtutem nudi expeditique sequerentur, tantum apud eos virtutis nomen auctoritatis habuit, ut in ipsa esse summum boni praemium affirmarent. Et recte sane. Quid enim dulcius, ut Cicero fons eloquentiae inquit, otio litterario? His dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae, et hoc ipso in mundo caelum, terras mariaque cognoscimus. Legimus in veteribus historiis quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates, sic Plato Aegyptum et Archita Tarentum eademque omnia Italiae, quae condam Magna Graecia dicebatur laboriosissime peragravit, ut qui Athenis praeceptor erat et potens cuiusque gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere quam sua impudenter ignorare. Denique cum litteras quasi toto orbe persequeretur, captus a pyratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo paruit captivus, vinctus et servus. Necnon et Cato, Portiae familiae princeps, Latinas litteras prope senex, Graecas iam aetate provecta didicit nec credidit esse turpe seni discere, quod pulchrum esset homini scire. Solon praeterea dicere solebat se cotidie discentem aliquid senescere, qui discere non posset nisi cum viveret, vivere noluit nisi cum disceret. Nam et Ptolomaeus princeps die quidem aut exercebatur in armis aut de subditorum negotiis ius dicendo decernebat, nocte vero libris ad lucernam incumbebat. Qua ex re quae nobis vita iocundior esse potest, quam semper per excellentissimorum maiorum vestigia decurrere aut memoriam nostri quam maxime longam efficere, cum etiam Ciceronis sententia sit, posteritatis causa litteras esse repertas, quae subsidio oblivioni esse possint. Et profecto tantas in se vires sapientia habet, ut omnibus imperiis anteponatur. Ad Titum Livium lacteo eloquentiae fonte manantem de ultimis Hispaniae Gallorumque finibus quosdam venisse nobiles legimus, et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra urbem quaererent. Quapropter illustrissimo et inclito Venetorum principi parenti tuo ingentes agere deberes gratias, qui te non minus suis clarissimis rebus gestis, cum ab ipsa natura et animi et corporis dotibus constitutus sis, ad summas res accendit quam Alexandri imago Iulium Caesarem commoverit. Et profecto Venetus senatus se beatissimum appellat, cum ab eo tali viro et regi et administrari se intueatur, et in quo non alio pacto spem suam, quam Romani in Bruto proconsule regibus exactis Publioque Decio et filio eius Cocleque Oratio et duobus Scipionibus utroque Africano et Catone inter illorum aetates interiecto locassent, cum ipsi non minus illis cum opus esset pro salute patriae periculum suscepturum haud ignorent. Quibus ex rebus cum ex ista regia urbe Venetiarum, quae et omnium bonarum artium exercitationibus floret et cunctas civitates omnium copia exuperat, originem ducas nec parentis deficiat diligentia, nil opus facto habes ad non mediocrem virtutem contemplandam. Perge modo et qua te ducit via dirige gressum. Macte nova virtute, puer, sic itur ad astra! Iacobe vale. Ex Verona.

II. Zenevera a Nogarolis sapientissimo atque excellentissimo fratri Iohanni Papiensi sacrae theologiae

(Veronae, a. 1436-1438?)

Etsi satis antea, humanissime pater, Martinus modestissimus et eruditissimus praeceptor meus de tuo erga me amore coram non parvo studio declaraverat, nihilominus tuae mihi proximae litterae redditae tantum …

III. Zenevera de Gambara ornatissimo compatri suo Darmiano de Burgo sal. pl. d.

(Ex Pratalboino, mense Aprili a. 1440, ut videtur.)

Superioribus diebus, compater carissime, Isota nostra tuum ferventissimum in me amorem mihi non ignotum litteris suis explicavit. Qua ex re magna mihi leticia aborta est, cum me tue fluxam non esse momorie hoc testimonio cognoscam. Que res quoque mihi honoris est, cum a te tam probato, tam gravissimo viro laudata esse dicar. Adiecit enim quantopere saluti ac dignitati mee invigiles ac faveas. Quod ego profecto non ignoro tibique pro his meritis gratias agerem, nisi iam dudum tantum inter nos familiaritatis ac benivolentie conflatum esset, ut supervacua videretur hec vulgaris gratiarum actio. Tue tamen humanitati tam maximas gratias habeo, quantas verbis explicare non queo. Miror tamen, quod tuteipsemet, ut illa scribit, tibi persuades memoriam tui apud me penitus non esse. Nescis profecto, quantopere ex multis nunciis de tui ac uxoris natorumque tuorum statu interogaverim. Quod si scires, ab illa inhumana opinione, ut te decet, abstineres. Tu enim magnagnopere mihi carus acceptusque existis, te ut olim diligo, amo et observo, te omni caritatis officio complector. Nec vero aliquo repentino impetu te colo, sed summa voluntate ac studio. Tuum autem erit, compater ornatissime, ut tuo me utaris arbitratu. Tu modo, ut facis, in me amando perge. Obsecro te, ut ad me litteras tuas si potis est sane des. Dic salutem uxori tue, commatri mee, verbis meis, quam maiorem in modum videre cupio, teque non minus. Brunorius vos salvere iubet, quos summo desiderio videre cupit. Vale. Ex Pratalboino.

A tergo: Ornatissimo ac eruditissimo viro Darmiano de Burgo compatri carissimo

Veneciis.

IV. Zenevera de Gambara doctissimo compatri suo Darmiano de Burgo sal. pl. d.

IESUS.

(Ex Pratalboino mense lanuario a. 1441, ut videtur.)

Superiori hoc tempore, compater ornatissime, cum una essemus hic apud me, maxima quidem cum voluptate pactum fuit, ut te non fugit, inter nos, sepe ut vicissim litteras daremus. Qua ex re maxima leticia affecta fui, cum quia ex tuis litteris aliquid boni novique legendo semper discerem, tum quia me iam diu dormientem a somno excitares. Sed ut mihi videtur aut negligentia, si aliqua in te est, aut mei oblivione, id a te minime factum est. Presertim cum te ipsum, qui et ingenio et etate sapientiaque me antecellis (hui, quid dixi!) immo ceteros sapientiores, ut principium dares attenderem. Sed ut antea dictum est, cum tu huius scribendi certaminis ducem esse minime voluisti, decrevi brevi ad te scribere, non quod novi quicpiam significarem, sed ne ab epistolandi officio abducerer. Saltem id coligis me valentem et fortem, quo pro tua in me singulari et pene peculiari pietate certo scio nihil tibi voluptuosius afferi posse. Et quamquam me plurimum tibi tuo in me beneficio debere semper edixerim, fatebor tamen ingenue obnoxam me tibi ut non possim magis. Nam cum incredibili quadam humanitate atque summo atque nimio, ut ita dicam, amore tuo ita iam me amare, colere et laudibus prosequi prope maximis constitueris, ut nihil a te pretermissum sit, quin in amplissimam dignitatem auxilliis tuis constituta essem, quapropter tibi tales debeo grates quales Exculapio aut patri eius Apolini exibebant a langoribus emundati. Quid enim audire potuissem amenius aut quid sentire salubrius aut quid legere gratius, quam amorem tuum erga me tam aperte perspectum, ut pene oculis cerni possit? Qua quidem in re quam diu multumque cogitavi, quonam pacto comprobare me tibi aliqua ex parte possem quidve pro hisce tuis in me benemeritis retribuere, occurit profecto aliud, nisi quod cum summis tuis beneficiis confere audeam quam animus ipse meus, qui adeo de se presumit, ut ne a quocquam vinci aut superari paciatur, quin et si non operibus parem, voluntate tamen et suapte natura superiorem quasi arbitratur. Accipiendus itaque est tibi animus ipse solidi quasi pignoris instar. Itaque me tibi totam dedo. Et que te prius diligebam nunc amo, que te prius laudabam nunc admiror, et que prius ex aliis fortitudinem, equitatem, fidem audieram, nunc hisce, ut aiunt, oculis summam in te vidi, liberalitatem adicio et animi simplicitatem, comitatem et ornamenta quedam veneranda potius quam laudanda. Istisque profecto virtutibus amiciciam tuam omnibus rebus anteposui. Nec quicquam facilius nec iocundius in vita mihi contigisse certo sciam. Quid plura? Tu ut cepisti, me ama meque imprimis amantissimam tui arbitrare. Te profecto fixum in corde gero, tecum seria confero, tecum iocos solitos, et quamquam absim, tecum vivo totaque sum. Tu velim ad me scribas, utrum mater et fratres mei Veronam petierint, que res periocundissima erit. Duc, si potis est, ad nos d. Ant. fratrem meum, quem videre depereo; fac nunc, ut promissa appareant tua. Scis, quid dico. Iube istic salvere omnes amicos nostros et imprimis uxorem tuam, quam videre cupio ob ingenii suavitatem et elegantiam egregiosque mores, illos quidem in muliere admirandos et magnificandos. Sed perbrevi, ut spero, aderit tempus, quod nos omnes una erimus. Vale ac domino Ioani dominoque Iacobo Lavagnolo me pl. comenda; salvas fac ambas sorores meas. Socrus mea te atque dominum Iacobum dominumque Ioanem sororesque salvere iubet. Iterum vale decus nostrum.

A tergo: Doctissimo ac ornatissimo compatri Darmiano de Burgo

Verone.

Notes

* Extat in codice Harleiano nr. 2508 saec. XV. (C). (4) S. P. D.] de laudibus litterarum C.

(2) passus] coactum C.

(4) communiter C.

(14) excelentissima C.

(20) ingressum C.

(22) immitari C.

(4) capescere C.

(6) et] ut C.

(9) habuit] valuit C.

(14) Hieronymus C in marg.

(22) Athenas C.

(9) non cr. C.

(16) discendo C.

(21) memoria C.

(4) Hieronymus C in marg.

(6) et quoad C.

(12) parenti tuo principi C.

(14) cum] quam C.

(1) codicteque C.

(4) cum] quin C.

(6) cum om. C.

(9) exuberat C.

(10) nec] et C.

(13) puer] nimis C.

* Epistolam in fine mutilam indicatam ab Andresio (Catalogo de' Codici manoscritti della Famiglia Capilupi di Mantova illustrato dal' abate Don Giovanni Andres. Mantova 1797) e codice manu scripto saec. XV. in bibliotheca Marchionum Capilupi Mantuae asservato et nr. XXIX. signato officiose descripsit Stephanus Davari.

* Epistolam tertiam et quartam ex autographis in tabulario Veronensi a Caietano da Re repertis edidimus.

(10) lege: oborta et memoriae.

(14) salutati ante corr. inuigeles ante con.

(11) status ante corr.

(12) sires ante corr.

(13) lege magnopere.

(2) ante minime deletum est nolueris.

(10) lege obnoxiam.

(13) deamo ante corr.

(15) audierem ante corr.

(21) iocundius quicquam in ante corr.

(18) mea brunoriusque te ante con.